820 likes | 1.01k Views
MARX FRATRUM. Nox quaedam fabulae modulatae dicata. http://www.alohacriticon.com/elcriticon/article944.html. de exiguo atque frequentissimo navali cubiculo. http://www.youtube.com/watch?v=d9JaykwWpFg. Tan tarin tan tan…. Tan tarin tan tan…. Heus, exspecta, exspecta modo…!!
E N D
MARX FRATRUM Nox quaedam fabulae modulatae dicata http://www.alohacriticon.com/elcriticon/article944.html
de exiguo atque frequentissimo navali cubiculo http://www.youtube.com/watch?v=d9JaykwWpFg
Heus, exspecta, exspecta modo…!! Cubiculum hoc meum esse non potest!!
Aliter puto: cubiculum enim id LVIII numero computatur, ut vides… Cubiculumne LVIII dicis? Pervalidum numerum sic exiguae caveae esse videtur, nonne?
Audi sis: cuius iussu cubiculum tale mihi attributumst? Iussu enim domini Gottlieb, ipse qui id tibi elegit.
Gottliebne dicis, nonne? Humanissime fecit, hercle, iste dominus Gottlieb! Magnam amabilitatis vim mihi praebuit!!
Incertum utrum mihi an pileo meo cubiculum istud elegerit..! Ita: redeas crastino die ad cistam adimendam, quo demum facto tandem huc intrabo! Quidquam amplius cuperesne? Tranquillitatem… tranquillitatem dicis… Specta modo si forte egomet intrare valeam… Optime, mi domine Spondeo te optimo animo atque tranquillitate maxima gavisurum…
(Voce sublata necnon modulante) Canite, nam rus ibimus, canite ergo: deambulaturi sumus! Una cum…! Ahhhahha!!, Ahhahha!!
Salve magister! Quid hic locorum agis? Salve!
Eu!! Quam iucundissimam inopinatamque rem!! Veniam date si fallor, sed hanc mihi cistam esse bene credebam… At me vos in cistam immisisse parum memini… Recte autumas: cista tua vere est. At contra Richardi Baroni, maximi tenorum omnium, quem tuopte quondam paene negotiatust, memor sine dubio eris…
Optime me habeo, gratias, licet paululum contractus adhuc fio. Minimi momenti: in portu enim etiamnunc manemus. Simul atque in altum ducemus, distentus fies, mihi crede. Ita! Epistulam quandam tuam nuperrime tradidi. Quomodo vales? Aperte patet!!
Nescio: eam enim in risco inveni! Pro aperto ergo habeo eam meam non esse! Audi bene!! Nonne ea, quam induis, subucula mea esse videtur?
Ita, sed nimio spatio eo occupato, venum dari eum decrevimus. Congratulor me ut vos invenerim, sed vestitu meo cinereo reperto amplius congratularer… Dicite mihi: eum invenistisne?
Meus ergo vestitus ullo sine dubio erat… Quanti emptus vendidistis? Non amplius tribus nummululis
Vir quidam stertens apparet Plane alia res atque subucula videtur: mea enim non stertit… Feliciter subuculam aliam in capsa hac posuerat…
Sssttt!! Noli eum exspergefaci!: insomnio laborat, quod dormiens curare temptat!!
Animal foedissimum, quod unquam vidi, esse videtur. Facite id istinc educatis!
Somno aliquantulum graviore gaudet. Tempus tandem adest quo mihi implicationem hanc plane explanetis
Egomet enim canto, atque quocumque in loco munus quoddam a me repertum iri eo pacto confido, ut a Rosa semotus nunquam fiam… Bene autem spero te nullo pacto nos delaturum, nonne ita? Res apertissima apparet: eccum Richardum amore Rosae captum. Rosam autem Novam Eboracum petentem comitari nos volumus, qui, omnino pecunia carentes, ut abderemus nos in riscum hunc coacti sumus… At vos argento omnino egentes quid Novae Eboraci facturi nihil intellego…
Optime, exibimus ergo, sed antea aliquid ciborum volumus: nihil enim totum per diem adhuc edimus! Infaustissime mihi evenit ut vos convenirem!! Fiat ergo ut vultis, sed simul quam ederitis facite exeatis!! Ni quid ciborum nobis dabis, pro aperto habe nos hic mansuros!! Procul dubio ita! At nunciam hinc exire debetis: mulier enim quaedam adventura, qua de causa duabus personis adstantibus res optima se habebit, sin quinque autem omnes supererimus! De cibis postea agemus
Optime videtur!! Crepitum nullum faciemus!! Triclinarium ergo quaesitum ibo! Nolite vos disturbare, qui clam in navem irrupistis!! Bene, bene: hic eum deponatis…
Olea non est!! Eu! Speciem vero inanis sacci iste praebet! Nonne ergo facilius factu fieret, si eum omnino impleretis? Ticlinarium tandem quaesitum ibo…
Eccam enim portam! Heu! Dicatis quaeso quis cubiculi portam adimerit!!
Statim revenio! Tranquilli amabo nunc maneatis, auditisne? Curate diligenter ne quid strepituum faciatis! Ne musca quidem ulla audietur…!
Triclinari!! Triclinari!! Triclinarium te voco!!
Audi, serve! Quid aptius causa cenandi habes? Dicas mihi, mi domine!! Dicas, domine Quaecumque voles, domine!
Aliquid horum sumere poteris: lycopersici ius, aurei mali ius, uvarum ius, pineae ius… Optime ita: ubera societatis huius siccabimus…! Singula cuiusquam generis apporta!
Insuper duo fricta ova, duo autem sibi involuta, alia duo ope aquae leniter cocta necnon duo amplius sub frixae tortae specie…
(voce foris orta)Duo ergo ope aquae durata ova addas… Atque etiam duo ope aquae durataova petas! (buccina quaedam dicit) Meeccc!!!!
(voce intus orta) Atque etiam duo ope aquae durata ova!! Duo ergo ope aquae durata ova addas… Vice duorum fac tria ergo ova adnotes… Atque laniatam carnem: frustum eius aliud crudum, aliud factum, aliud perfectum, aliud tandem ustum (buccina ista intus brevissime dicit) Meeccc!!!!
(voce foris orta)Duo ergo ope aquae durata ova addas… Atque etiam duo ope aquae durataova petas! (buccina quaedam dicit) Meeccc!!!!
Vice duorum fac tria ergo ova adnotes… (buccina ista intus iterum brevissime dicit) Meeccc!!!! Unum e quibus ab ansere partum cura ut sit…
Temulenta quaedam biscocta nescio an habeas… Guttas ergo nonnullas ammoniaci fac singulis infundas… Certe habeo, mi domine!
(buccina ista intus iterum atque iterum importune dicit) Meeccc!!!! Meeccc!! Mmmmeeeccc!! Mecc!! Meeecccc!! Mmeecceeccc!! Vice duorum fac tria ergo ova adnotes…
Utrum nebula insit an dimidia ovorum duodecas amplius tibi tradenda incertum…
Optime, mi domine! Atque propera enim properare: velocior quam ibis citior implicatio ista, quae intus factast, solvetur.
Procul dubio, mi domine!! Licetne congiarium quoddam hac in navi dari? Numquid quinque nummos teneas? Procul dubio, mi domine!!
Toc, toc, toc Noli cruciari: surdus forte erit! Pulcherrime hercle fecistis! Ni surdus enim erit, certissimus de vobis hic manentibus ille fiet…!
Cubiculum ornatum advenimus… Quid vobis vultis?