E N D
DbG V, 12. Britanniaepars interior ab iis incoliturquos natos ininsulaipsi memoria proditum dicunt,maritima pars ab iis qui praedae ac belli inferendi causa exBelgio transierunt - qui omnes fere iis nominibuscivitatumappellantur, quibus orti excivitatibuseo pervenerunt - et bello inlato ibi remanseruntatque agros colere coeperunt. Hominumest infinita multitudocreberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia,pecorumnumerus ingens. Utunturautaereautnummo aureoauttaleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascituribi plumbum albuminmediterraneis regionibus,inmaritimisferrum, sed eius exiguaestcopia;aereutuntur importato. Materia cuiusque generis, ut inGallia, est, praeter fagum et abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen aluntanimi voluptatis causa. Locasunt temperatiora quam inGallia remissioribus frigoribus. LEGENDA Grassetto: verbi al presente / Sottolineato: coordinate o correlative , asindeto - Blu: relative - Corsivo: sostantivi o aggettivi - Rosso: connettivi di tipo spaziale IL TESTO DESCRITTIVO