280 likes | 472 Views
BRITANNIA RŌMĀNA. Dum C. Iūlius Caesar in Galliā pugnat, Britanniam bis intrāvit. In hāc pictūrā Caesar cum lēgātīs suīs stat. aspectus hodiernus lītoris Britannicī apud Deal. Annō 55 ante Christum nātum (diē 26 m ēnsis August ī ?) mīlitēs Rōmānī ad hoc lītus vēnērunt. `quī aquilam ferēbat’.
E N D
Dum C. Iūlius Caesar in Galliā pugnat, Britanniam bis intrāvit.
Annō 55 ante Christum nātum (diē 26 mēnsis Augustī?) mīlitēs Rōmānī ad hoc lītusvēnērunt
nostrīs mīlitibus cūnctantibus, maximē propter altitūdinem maris, quī X. [decimae] legiōnis aquilam ferēbat, obtestātus deōs ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, `desilīte’, inquit, `mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere; ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.’. Hoc cum magnā vōce dīxisset, sē ex nāvī proiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit. Tum nostrī cohortātī inter sē nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī desiluērunt. CAESARIS VERBA
Annō dominī 43 Claudius imperātor mīlitēs Rōmānōs ad Britanniam mīsit
Mox multī Britannī īrātī erant quod Rōmānī agrōs et bona rapiēbant, prōvinciae incolīs iūstitiam nōn dabant. Boudicca, rēgīna Icēnōrum, ultiōnem cupiēbat quod Rōmānī post mortem rēgis Icēnōrum Boudiccam ipsam verberāvērunt atque fīliās cōnstuprāvērunt.
Annō dominī 61 prōpraetor Rōmānus, cuius nōmen erat Suetōnius Paulīnus, in parte occidentālī Britanniae īnsulam Monam oppugnābat
Boudiccā duce Britannī rebellāvērunt. Camulodūnum colōniam Rōmānōrum veterānōrum delēvērunt, multōs trucīdāvērunt
SuetōniusPaulīnus ā Monā ad partem orientālem Britanniae festīnāvit
Ad Londīnium vēnit sed ibi mīlitēs Rōmānī multī nōn erant. oppidum relinquere cōnstituit
Suetōnius ad exercitum suum revēnit. Boudicca Suetōnium oppugnāvit sed Rōmānī vīcērunt. rēgīna sē venēnō necāvit.
Haec est Boudiccae rēgīnae statua quam hodiē Londīnī vidēre potestis
Rōmānī haec castra in līmitē septentriōnālī prōvinciae aedificāvērunt. nōmen erat Vindolanda
Vindolandae a mīlitibus et mulieribus scrīptās multās epistolās invēnimus
Claudia Sevēra Lepidīnae suae salūtem. III (trēs) īdūs Septembrēs. soror ad diēm sollemnem nātālem meum rogō libenter faciās ut veniās ad nōs iūcundiōrem mihi diēm interventū tuō factūra s[i tū aderis]. Ceriālem tuum salūtā. Aelius meus tē et fīliolus salūtant. sperābō tē soror valē soror anima mea ut valeam kārissima et havē Sulpiciae Lepidīnae Ceriālis ā Claudiā Sevērā. Mulier praefectī castrōrum dē diē nātālī amīcae hanc epistolam recēpit
Posteā Hadriānus imperātor mūrum longum, quod鬼佬長城vocārī potest, cōnstrūxit
ARBEIA (id est `locus Arabōrum’) erat oppidum prope fīnem orientālem mūrī situm.
TO THE GODS OF THE UNDERWORLD - REGINA FREEDWOMAN AND SPOUSE OF BARATES OF PALMYRA - A MEMBER OF THE CATVELLAUNI TRIBE - [LIVED] 30 YEARS D.M. REGINA LIBERTA ET CONIUGE BARATES PALMYRENUS NATIONE CATVELLAVNA AN. XXX
Baratēs Palmyrae, oppidō Syriō, in Āsiā nātus, post Rēgīnam mortuam ipse in Britanniā mortuus est