70 likes | 404 Views
Catullus XCII Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam de me: Lesbia me dispeream nisi amat. Quo signo? Quia sunt totidem mea: deprecor illam assidue, verum dispeream nisi amo. Catullus XCV
E N D
Catullus XCII Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam de me: Lesbia me dispeream nisi amat. Quo signo? Quia sunt totidem mea: deprecor illam assidue, verum dispeream nisi amo.
Catullus XCV Zmyrna mei Cinnae, nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hortensius uno [versiculorum anno putidus evomuit,] Zmyrna sacras Satrachi penitus mittetur ad undas, 5 Zmyrnam cana diu saecula pervoluent. At Volusi annales Paduam morientur ad ipsam et laxas scombris saepe dabunt tunicas. XCV B Parva mei mihi sint cordi monimenta sodalis: at populus tumido gaudeat Antimacho. 10
Catullus XCVI Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris accidere a nostro, Calve, dolore potest, quo desiderio veteres renovamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolori est 5 Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
Catullus CI Multas per gentes et multa per aequora vectus advenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam alloquerer cinerem, quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5 heu miser indigne frater adempte mihi. Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu, atque in perpetuum, frater, ave atque vale! 10
Catullus CVII Si quicquam cupido optantique optigit umquam insperanti, hoc est gratum animo proprie. Quare hoc est gratum nobisque hoc carius auro, quod te restituis, Lesbia, mi cupido, restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te 5 nobis. O lucem candidiore nota! Quis me uno vivit felicior, aut magis hac rem optandam in vita dicere quis poterit?
Catullus CIX Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. Di magni, facite ut vere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere vita 5 aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
Catullus CXVI Saepe tibi studioso animo venante requirens carmina uti possem mittere Battiadae, qui te lenirem nobis, neu conarere tela infesta meum mittere in usque caput, hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem, 5 Gelli, nec nostras hic valuisse preces. Contra nos tela ista tua evitabimus acta: at fixus nostris tu dabi' supplicium.